Tabella 1 : “macro-” contenuti Ldnr / Physiologus
La tabella mette a confronto i capitoli del Ldnr in cui è usato il Physiologus con quelli effettivamente presenti nelle versioni conosciute di tale opera ; con la “x” si indica una corrispondenza fra i testi considerati, con “/” viene invece rimarcata l’assenza di un capitolo.
Tabella 2 : Corrispondenze testuali fra Ldnr e Physiologus versio B / A / versioni ibride / BIs67
La tabella confronta il testo che Tommaso ricava dal Physiologus con quello delle varie redazioni del trattatello. Al termine di questi ultimi passaggi viene indicata la versione del testo ricopiata e la pagina / il foglio in cui è possibile trovare tale paragrafo68 ; quando un capitolo è assente, è stato indicato con “manca” seguito – quando ritenuto necessario – da eventuali spiegazioni.
1. Castor
Ldnr, 4.14, De castoribus qui fibri dicuntur : Quibus venator collectis, feram abire permittit. Quod si ab aliis venatoribus postea fuerit insecutus, evadendi desperatione fractus erigit se, et, se amputatos, ostendit testiculos venatori.
Y : Uenator autem currens, ut eum consequatur in montibus, castor autem uidens uenatorem persequentem, se ore suo incidit uirilia sua, et dat uenatori proiciens. Si autem alius uenator eum persecutus postea fuerit, proicit se supinum, et ostendit se uenatori; et uenator uidens se non habere uirilia, discedit ab eo (ed. Carmody : 128-129).
B : Venator autem veniens colligit eos, et ultra iam non persequitur eum, sed recedit. Si autem rursus evenerit ut alter venator perquirens inveniat et sequatur post eum, ille videns se iam evadere non posse, erigit se et demonstrat virilia sua venatori (ed. Carmody : 32-33).
A : Venator autem veniens colligit eos, et ultra iam non persequitur, si vero rursus evenerit ut alter venator perquirens et69 inveniat et persequitur eum, ille erigit eum, ille videns se iam evadere non posse, erigit70 se et demonstrat virilia sua venatori (ed. Cahier–Martin, II : 117-118).
Lyon, B.M., 125 : Venator enim veniens colligit eos, et ultra iam non sequitur eum, sed recedunt ab eo. Si enim rursus evenerit ut alter venator perquirens inveniat et persequitur eum, ille videns se evadere non posse, erigit se et demonstrat virilia sua venatori (192r-192v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Venator veniens colligit eos, et ultra iam non persequitur eum, sed autem rursus venator persequitur eum, erigit se et ostendit virilia sua quia videt (146r).
Bis : Venator veniens colligit eos, et ultra iam non sequitur eum, sed revertitur. Si vero rursus contigerit ut alter venator eum prosequatur, ille videns evadere non posse, erigit se et ostendit virilia sua venatori (ed. Mann : 50-51).
2. Calopus
Ldnr, 4.16, De calopo : Calopus, ut Physiologus dicit, animal acerrimum est, ita ut nec a venatoribus possit appropinquari. Cornua longa habet, serre figuram habentia, ita ut possit altas arbores secando deicere. Cum sitit, ad flumen Eufratem bibit. Est autem ibi frutex herychyna virgultis subtilibus et prolixis. Cui dum adveniens cornibus alludit, ipsa cornua obligat in virgultis, pugnansque diu nec liberare se valens exclamat horrifice. Cuius voce venator audita accurrens herentem occidit.
Y [Autolops] : Est animal quod dicitur autolopus, acerrimum nimis, ut nec uenator possit ei appropinquare. Habet autem longa cornua serre figuram habentia, ut possit precidere arbores magnas et altas, et ad terram deponere. Si autem sitierit, uadit ad terribilem Eufraten flumen, et bibit; sunt autem ibi ricine (dicuntur grece), hoc est frutices tenues ramos habentes; et uenit ludens ad illam ricinum fruticem, et obligatur in ramis eius (ed. Carmody : 104).
B [Autolops] : Est animal acerrimum nimis, ita ut nec uenator ei possit appropinquare. Habet autem longa conua serrae figuram habentia, ita ut possit etiam arbores altas et magnas secare et ad terram deponere. Et cum sitierit, uenit ad magnum flumen Euphratem, et bibit; est autem ibi frutex qui dicitur graece herecine, habens uirgulta subtilia atque prolixa; ueniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam; et dum ludit, obligat cornua sua in uirgultis eius. Cum autem diu pugnans liberare se non possit, exclamat uoce magna; audiens autem uenator uocem eius, uenit et occidit eum (ed. Carmody : 12).
A [Autolops] : Item est aliud animal qui dicitur autalops acerrimum, ita ut nec uenator ei possit adpropinquare. Habet autem longa conua serrae figuram habentia, ita ut possit etiam arbores altas et magnas resecare71 et ad terram deponere72. Quum autem sitierit, venit ad magnum Eufraten fluvium, et bibit. Est autem ibi frutex qui dicitur graece herecine, habens uirgulta subtilia et prolixa. Ueniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam; et dum ludit, obligat cornua in uirgultis eius. Quum autem diu pugnans se liberare73 non possit, tunc exclamat uoce magna; audiens autem uenator uocem eius, et occidit eum (ed. Cahier–Martin, II : 117-118).
Lyon, B.M., 125 [Serra] : Item est animal quod dicitur serra <sic> acerrimum nimis, ita ut nec uenator possit appropinquare ad eum. Habet enim conua longa serrae figuram habentia, ita ut possit arbores secare altas et magnas74 et ad terram deponere75. Cum hanc sitierit, venit ad magnum flumen Eufratem, et bibit. Est autem ibi frutex qui dicitur herecine, habens uirgulta subtilia et prolixa. Venit ergo incipit ludere cornibus suis ad erecine; et dum ludit, obligat cornua sua in uirgultis eius. Cum enim diu pugnans liberare se non possit, exclamat uoce magna; audiens autem uenator uocem eius, venit et occidit eum (189v).
London, B.L., Royal 6.A.XI [Serra] : Est animal quod dicitur serra <sic> acerrimum nimis, ita ut nec uenator appropinquare possit. Habet enim conua longa serre figuram habentia, ita ut possit et iam arbores altas et magnas secare et ad terram deponere76. Cum autem sitit, vadit ad flumen magnum Eufratem, et bibit. Est ibi frutex quod dicitur ericine, habens uirgulta subtilia et prolixa. Veniens enim incipit ludere ad erecinam; et dum ludit, alligat cornua sua in virgultis eius. Cum enim diu pugnans se deliberare non possit, exclamat uoce magna; audiens ergo uenator eius, venit et occidit eum (144v).
BIs [Autolops] : Est animal acerrimum nimis, ita ut nec uenator ei possit appropinquare. Habet autem longa conua serrae figuram habentia, ita ut possit etiam arbores altas et magnas secare et ad terram deponere. Et cum sitit, uenit ad magnum flumen Euphratem, et bibit; est autem ibi frutex qui dicitur graece herecine, habens uirgulta subtilia atque prolixa; ueniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam; ueniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam; et dum ludit, obligat cornua sua in uirgultis eius. Cum autem diu pugnans liberare se non possit, exclamat uoce magna; audiens autem uenator uocem eius, uenit et occidit eum (ed. Mann : 38-39).
3. Capra / Hircus
Ldnr, 4.18, De De capra vel hirco : Caper silvestris animal sagacissimum est, altos montes amat, delonge positos homines agnoscit ambulantes, si venatores aut viatores sint.
Y : Amat satis excelsos montes, escam autem inuenit in humilia montium.
Et uidet de longe omnes qui ueniunt ad eam, et cognoscit si cum dolo ueniant, uel cum amicitia (ed. Carmody : 119).
B : De hac Phisiologus dicit quod amat altos montes, pascitur autem in convallibus montium. Est autem satis perspicuum animal et nimis de longe previdens; ita ut si viderit subito homines in alia regione ambulantes, statim cognoscat an venatores sunt, an viatores (ed. Carmody : 36).
A : De hac Phisiologus dicit quod amat altos montes, pascitur in convallibus montium. Est vero satis perspicuum animal et nimis de longe providens; ita ut si viderit subito in alia regione homine ambulantes, statim agnoscit an viatores sint an venatores (ed. Cahier–Martin, III : 219).
Lyon, B.M., 125 : De hac Fisiologus dicit quia amat altos montes, pascitur enim in convallibus montium. Est vero satis priscuum animal et nimis de longe previdens; omnia ita ut si viderit subito in alia regione homines ambulantes, statim agnoscit an amatores sunt, an venatores (192v).
London, B.L., Royal 6.A.XI [De animal quod dorco77 vel capra] : Hoc Phisiologus dicit quia amat altos montes, pascitur autem in convallibus montium. Est vero satis perspicuum animal et nimis de longe previdens omnia; ita ut si viderit in alia regione ambulantes, statim agnoscit an viatores sint aut venatores (141r).
BIs : De hac Phisiologus dixit quod amat altos montes, pascitur autem in convallibus montium. Est autem providum animal eminus de longe previdens; ita ut si viderit subito homines in alia regione ambulantes, statim cognoscat an venatores sunt, an viatores (ed. Mann : 53).
4. Onager
Ldnr, 4.80, De onagro : Hic quintodecimo die mensis Martii, ut dicit Ysidorus, duodecies in nocte rugit, totiens et in die, unde ex hoc cognoscitur quod equinoctium est. […] Onager masculus diabolus dicitur esse.
Y : Phisiologus dicit de onagro quoniam est gregis primus in eis; et si generauerit greges masculos, pater eorum confringit necessaria eorum, ut non faciant semen (ed. Carmody : 109) […] in quinta et uigesima Famenoth mensis cognoscunt ab onagro quoniam equitas dierum fit : si autem clamauerit duodecies, cognoscit rex et palatium quoniam equitas diei fiet. […] Onager est diabolus (ed. Carmody : 121).
B : Phisiologus dicit de onagro quia viscesimo quinto die mensis famenoth, qui est marcius, duodecies in nocte rugit, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur quia equinoctium est diei, vel noctis, et numerum horarum a rugibus onagri per singulas cognoscunt horas, simul rigiens. Onager igitur figuram habet diaboli (ed. Carmody : 37).
A : Phisiologus dicit de onagro quia viscesimo quinto die mensis famoth, qui est marcius, duodecies in nocte rugit, similiter et ex hoc agnoscitur qui[a] equinoctium est diei, vel noctis, ex78 numero horarum rugitus onagri per singulas horas, semel rugientis. Onager igitur figuram79 habet diaboli (ed. Cahier–Martin, III : 225-226).
Lyon, B.M., 125 : Phisiologus dicit de onagro quia vicesima die mensis fanmoth, qui est marcius, duodecies rugit in nocte, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur quia equinoctium est diei, diem autem vel noctem intelligiumus equiparari ex numero horarum vel rugitus onagri qui per singulas horas diei et noctis semel rugit. Onager qui figuram habet diaboli (193r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Phisiologus dicit de eo quia viscesima die mensis famino, qui est marcius, duodecies rugit in nocte, similiter et in die; et ex hoc agnoscitur quia equinoctium est numerum horarum rugitus onagri per singulas horas diei et noctis, semel rugientis ita discernit. Onager igitur figuram habet diaboli (141v).
BIs : Phisiologus dicit de onagro quia viscesimo quinto die mensis famenoth, quod est marcius, duodecies in nocte rugit, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur qui[a] equinoctium est diei, vel noctis, et numerum horarum a rugibus onagri per singulas cognoscunt horas, semel rugientis. Onager igitur figuram habet diaboli (ed. Mann : 54).
5. Onocentaurus
Ldnr, 4.82, De onocentauro : Alii autem dicunt onocentaurum corpus habere equinum, superiorem vero partem humanam.
Y : Similiter et onocentauri, a pectore et sursum hominis habet figuram, deorsum autem asini (ed. Carmody : 113-114).
B : Onocentaurum duabus naturis constare Physiologus asserit, id est: superior pars hominis similis, inferioris vero partis menbra sunt nature valde agrestis (ed. Carmody : 26).
A : Honocentaurum diaboli natura constare Physiologus asserit, id est: superior pars hominis similis, inferiora vero eius asini menbra sunt (ed. Cahier–Martin, III : 173-175).
Lyon, B.M., 125 : Et honocentaurum duabus natura constare Physiologus asserit, id est: superior pars est hominis similis, inferiora eius vero menbra asini sunt (191r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Similiter et onocentauros duabus naturis constare Phisiologus asserit, id est: superior pars hominis similis, inferiora vero eius deteriora sunt menbra asini: natura vero eius valde agrestis (145v-146r).
BIs : Onocentaurum duabus naturis constare Phisiologus asserit, id est: superior pars hominis similis, inferioris vero partis menbra sunt nature valde agrestis (ed. Mann : 46).
6. Pantera
Ldnr, 4.87, De panthera : Est autem hoc animal admodum mansuetum. Inimicum autem solum habet draconem. Dum comederit satiatumque fuerit diversis cibis, recondit se, ut Phisiologus dicit, in spelunca sua et dormit. Inde post triduum exsurgens sompno rugitum emittit. Cetere vero bestie cum vocem eius audierint, congregantur et sequuntur odoris suavitatem, qui egreditur de ore ipsius, sed capitis sui torvitate terrentur. […] Solus draco, cum vocem eius audierit, timore contrahitur et fulcit se in cavernis terre.
Y : Panther hanc naturam habet: omnium animalium amicus est, inimicus autem draconi; omnimodo uarius est sicut tunica Ioseph, et speciosus. Etenim dixit Dauid in XLIIII psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in uestimento deaurato operta uarietate. Panther quietum animal est, et mitissimum nimis. Si autem manducauerit, et satiatus fuerit, ilico dormit in fouea, et tertio die surgit a somno (sic et saluator noster). Panther autem, si surrexerit de somno tertio die, exclamat uoce magna, et de uoce eius omnis odor bonus aromatum; et qui longe sunt et qui prope, audientes eius uocem, assequuntur bonum odorem uocis eius (ed. Carmody : 124-125).
B : Est animal quod dicitur panthera, varium quidem colore, sed speciosum valde, nimis mansuetum. Physiologus dicit de eo quoniam inimicum solum draconem habet. Cum ergo comederit et saciaverit se diversis venationibus, recondit se in speluncam suam, ponit se et dormit. Post triduum exurgit a somno et statim emittit rugitum magnum. Simul autem cum rugitus exit de ore eius, odor suavitatis ita ut superet omnnia aromata. Cum ergo audierint vocem eius omnes bestie, que prope sunt et que longe, congregant se omnes et sequuntur suavitatis odorem qui exit de ore eius. Solus autem draco, cum audierit vocem eius, timore contra[h]itur et fulcit se in terraneis cavernis terre (ed. Carmody : 40-41).
A : Panthera hanc naturam habet: omnium animatium amicus est, inimicus autem draconi. Omni modo varius sicut tunica Ioseph et spetiosus. Etenim dicit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato operta varietate. Panther quietum animal est et mitissimum. Si autem mandcaverit et sacitus fueri, dormit in sua spelunca, et tercia die surgit a sumno sic et Salvator noster pariter surrexit a sumno tertia die, et quum surrexerit de loco suo et foris exierit vociferat voce magna et de voce eius omnis odor bonus procedit aromatum; qui sunt longe et qui sprope audientes eius vocem adsecuntu bonum odorem (ed. Cahier–Martin, IV : 238-239).
Lyon, B.M., 125 : Est animal quod dicitur panthera, varium colorem habens, sed speciosum est valde et mansuetum nimis. Phisiologus dicit de eo quoniam inimicum est draconi soli. Cum ergo comederit et saciaverit de diversis venationibus, recipit se in speluncam suam, et ponit se et dormit. Post triduum vero exurgit de somno et statim omittit rugitum magnum. Simul enim cum rugitus exit de ore eius, odor tante suavitatis ut super omnnia aromata sit. Cum autem audierint vocem eius omnes bestie, et que prope sunt et que longe, congregant se omnes in unum simul et sequuntur eum per odore suavitatis que exit de ore eius. Solus draco, cum audierit vocem eius, timet contrahitur et infulcit se in subterraneis cavernis terre (193r-193v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Item est animal quod dicitur panthera, varium colore, sed speciosum valde, et mansuetissimum. Phisiologus dicit de eo quoniam inimicum est soli draconi. Cum ergo comederit et saciaverit se de diversis venationibus, recipit se in speluncam suam et ponit se et dormit. Post triduum vero exurgit de somno et emittit magnum rugitum. Simul enim cum rugitu de ore eius exit, odor tante suavitatis ita ut super omnnia aromata sit. Cum ergo audierint vocem eius omnes bestie, que prope sunt et que longe, congregant se simul in unum et sequuntur eum per odorem suavitatis que exit de ore eius. Solus draco, cum audierit vocem eius, timore concutitur et fugit in subterranea terre (141v).
BIs : Est animal quod dicitur panthera, varium quidem colore, set preciosum valde, nimis mansuetum. Phisiologus dicit de eo quoniam inimicum solum draconem habet. Cum ergo comederit et saciaverit se diversis cibis, recondit se in speluncam suam, ponit se et dormit. Post triduum exurgit a sompno et statim emittit rugitum magnum. Cum autem rugitus exierit de ore eius, odor suavitatis exit super omnia aromata. Cum autem audierint vocem eius omnes bestie, que prope sunt et que longe, congregant se omnes et sequuntur suavitatis odorem qui exit de ore eius. Solus autem draco, cum audierit vocem eius, timore contra[h]itur et fulcit se in terraneis cavernis terre (ed. Mann : 56).
7. Unicornis
Ldnr, 4.104, De unicorni : occiditurque vel in regali palatio ad spectaculum exhibetur.
Y : Non potest ei uenator appropiare, propter quod ualde fortissimum est. Quomodo ergo eum uenantur? uirginem castam proiciunt ante eum; exilit in sinum uirginis, et illa calefacit eum, et nutrit illud animal; et tollit in palatium regum (ed. Carmody : 128).
B : Et nullus omnino venator eum capere potest; sed hoc argumento eum capiunt: puellam virginem ducunt in illum locum ubi moratur et dimittunt eam in silvam solam; at ille vero, ox ut viderit eam, salit in sinum virginis et complectitur eam, et sic comprehenditur, et exhibetur in palatio regis (ed. Carmody : 31).
A : Et nullus omnino venatorem capere potest; hoc argumento capitur: puellam virginem ducit in loco illo ubi ipse moratur et dimittit eam in silva solam; rinoceros vero ut viderit illam, insilit in sinum virginis et anplectitur eam, et sic capitur80, et exhibetur in palatio regis81 (ed. Cahier–Martin, II : 221-226).
Lyon, B.M., 125 : Et quia nullus venator omnino eum capere potest; hoc argumento capiunt: puellam virginem ducunt in illum locum ubi moratur et domittunt eam in silva solam; ille vero, ut viderit eam, salit in sinum virginis et complectitur eam, et sic comprehenditur, et exhibetur in palatio regum (192r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Nullus venator eum omnino capere potest; sed tamen hoc ingenio capiunt eum: puellam virginem ducunt illum ubi moratur et dimittuntur in silva solam; ille vero, ut viderit eam, mox salit in sinum eius et complectitur eam, et sic comprehenditur, et exhibetur in palatio regum (146r).
BIs : Et nullus omnino venator eum capere potest; sed hoc argumento eum capiunt: puellam virginem ducunt in illum locum ubi moratur et dimittunt eam in silvam solam; at ille, visa virgine, complectitur eam et dormiens in gremio eius comprehenditur ab exploratoribus eius et exibetur in palatio regis (ed. Mann : 49).
8. Caladrius
Ldnr, 5.24, De caladrio : Huius pars interior femoris caliginem aufert ab oculis. […] Has vero aves reges antiquitus in atriis recludebant regalibus.
Y : Et interiora eius apudeumata curant his quorum oculi caligant: in atriis autem regum inuenitur (ed. Carmody : 105).
B : Cuius interius fimus curat caliginem oculorum. Istud in atriis regum invenitur (ed. Carmody : 15).
A : Cuius interius fimus curat caliginem oculorum. Istud in atriis regum invenitur (ed. Cahier–Martin, II : 130-134).
Lyon, B.M., 125 : Cuius interius fimus curat caliginem oculorum. Istud in atriis regum invenitur (190r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Cuius interius fimus caliginem oculorum curat. Istud invenitur in atriis regum (144v).
BIs : Cuius interius femur curat caliginem oculorum. Istud in atriis regum invenitur (ed. Mann : 49).
9. Columba
Ldnr, 5.36, De colomba : Est arbor quedam Orientis, sicut dicit Ysidorus, que Grece ‘peredixion’ dicitur, Latine vero ‘circa dextram’. Fructus huius arboris dulcis est, quo columbe mirifice delectantur. Umbra vero et ramis eius proteguntur. Est autem in ipsis partibus quoddam drachonum genus, quod ipsis columbis insidiatur. Ipse autem draco naturaliter ipsam arborem perhorrescit adeo, ut umbra illius formidet attingi. Sedentibus ergo columbis in arbore procul insidiatur draco et respicit, si ulla earum arborem deserat et sibi preda fiat. Si autem fuerit umbra parte sinistra, dextram dracho petit, si dextra sinistram. Drachones intellige demones, columbas animas fideles, peredixion crucem Christi, cuius circa dextram mater eius, umbra arboris signum crucis.
Y : Est arbor que dicitur peridexion, inuenitur in India. Fructus autem arboris illius dulcis est totus ualde, et suauis. Columbe autem delectantur in fructu arboris illius: habitant autem in ea pascentes fructu eius. Inimicus est autem dracho columbis, timet autem arborem illam et umbram eius, in qua columbe demorantur: et non potest draco adpropiare columbis neque umbre eius. Si enim umbra arboris uenerit ad occidentem, fugit draco ad orientem; si iterum uenerit umbra eius ad orientem, fugit ad occidentem. Si autem fiet ut columba inueniatur foris arborem aut umbram eius, et inuenerit eam draco, occidit eam (ed. Carmody : 116-117).
B : Est arbor que dicitur Indie, que dicitur Grece peritexion, latine vero circa destrum dicitur. Cuius fructum dulcis est nimis et ualde suauis. Columbe igitur satis delectantur in istius arboris gratiam: quam et de fructus eius reficiuntur et sub umbra eius requiescente ramis eius proteguntur est autem draco crudelis nimis inimicus colubarum et quantum columbe dracone timent et fugient eum, tanto plus draco illam arborem excircat et pertimescit ita ut nec umbre illius adpropinquare ausus sit sed dum insidiatur columbis ille draco ita ut capiat ex eis de longe considerat ad illam arbore et si fuerit umbra arboris a parte dextra, ille parte sinistra se facit, si autem fuerit umbra eius a parte sinistra ille fugiens eam ad dextram se facit (Montecassino, Archivio dell’Abbazia, 323 : 102-10382).
A : Hec arbor invenitur in India, fructus autem arboris huius dulcis est totus et valde suavis; columbe autem delectantur in fructu arboris illius, habitant autem in ea fascentes <sic> fructus eius. Inimicus est autem draco columbis; timet autem arborem illam et umbram eius ubi columbe demorantur, et non potes draco appropiare arbori neque umbre eius. Si enim umbra erboris venerit ad Occidentem, fugit draco ad Orientem, si iterum venerit umbra eius ad orientem, fugit ad Occidentem. Si autem fiat ut columba inveniatur foris arborem aut umbre sic eius, et inveniat eam draco, occidit eam (ed. Cahier–Martin, II : 130-284-285).
Lyon, B.M., 125 : Hec invenitur in India, fructus enim arboris illius dulcis est totus et valde suavissimus; columbe vero delectantur in umbra arboris illius habitare et habitant in ea de fructibus enim eius bibunt. Inimicus est autem draco columbarum, sed timet autem arborem illam et umbram eius in quam columbe demorantur, et non potes adpropiare columbis neque umbre arboris. Si enim umbra eius venerit ad Occidentem, draco fugit ad Orientem, si iterum venerit umbra eius ad Orientem, fugit ad Occidentem. Et si evenerit ut columba inveniatur extra arborem aut umbram eius, occidit eam draco (194v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Hec arbor invenitur in India, fructus eius dulcis est totus et valde suavis; columbe vero delectantur in umbra eius et habitant in ea de fructu eius viventes. Draco etiam inimicus columbis est, et timet autem arborem illam et umbram eius in quam columbe demorantur, et non potes appropinquare draco columbis neque umbre arboris. Si enim umbra eius venit ad Orientem, draco fugit ad Occidentem, si autem ad Occidentem, fugit ad Orientem . Et si evenerit ut columba inveniatur extra arborem aut umbram eius, occidit eam draco (143r).
BIs : Arbor quedam est in partibus Indie, que grece peredixion, latine vero circa dexteram cuius fructus dulcis est nimis et valde suavis. Columbe autem satis delectantur in istius arboris gratia, quoniam de fructu eius reficiuntur et sub umbra eius requiescunt et ramis eius proteguntur. Est autem draco crudelis inimicus columbarum; et quantum columbe timent draconem et fugiunt ab eo, tantum ille draco evitat et pertimescit illam arborem, ita ut nec umbre illius appropinquare ausus sit. Set dum insidiatur columbis ille draco, ut rapiat aliquam earum, de longe considerat illam arborem. Si umbra illius arboris fuerit in parte dextera, se facit ille in parte sinistra. Si autem fuerit umbra illius in parte sinistra, ille fugiens in parte dextera se facit. Columbe autem scientes inimicum suum draconem timere illam arborem et umbram illius, et omnino nec leviter appropiare illi posse, ideo ad illam arborem confugiunt et ibi se commendant, ut salve esse possint ab insidiis adversarii earum. Dum ergo in illa arbore fuerint et in ipsa se continuerint, nullo modo potest eas capere draco. Si autem invenerit aliquam ex eis vel leviter segregatam ab arbore, vel extra umbram illius, statim eam rapit et devorat. Et hec quidem refert Phisiologus de columbis (ed. Mann : 66).
10. Phoenix
Ldnr, 5.45, De phoenice : Ysidorus dicit: Helyopolim, civitatem Egypti, mense Adar, id est Aprilis, ingressam fuisse avem fenicem oneratis utrisque alis diversis aromatibus, et abscondisse struem sarmentorum, qui coniectus fuerat in sacrificium a sacerdote Domini, seque super struem inter aromata, que in alis suis detulerat, combussisse. Prima autem die post diem combustionis veniens sacerdos invenit combusta ligna, que posuerat super dextram aram, et, scrutans cynerem, vermiculum invenit modicum suavissimo odore fraglantem. Secunda autem die vermiculus in avem formatam inventus est. Tertio autem die in statu suo integra atque perfectissima sacerdoti valefaciens evolavit.
Y : Est enim uolatile genus in Indie partibus quod dicitur phenix; que auis per quingentos annos intrat in ligna Libani, et implet duas alas suas aromata. Et significat sacerdoti Heliopoleos (ciuitas hec que Heliopolis nomen habet) in mense nouorum, hoc est Adar, quod grece dicitur Farmuti uel Phamenoth. Sacerdos autem cum significatum ei fuerit, intrat et implet aram lignis sarmenteis; et intrans illa auis in Heliopolim onerata aromatibus, ascendit super aram, et sibi ipsa ignem incendit, et seipsam conburit. In crastinum enim sacerdos scrutatur aram, et inueniet uermem in cineribus. Secundo autem die inuenit auiculam pusillam. Tertio die inueniet aquilam magnam: et euolans, salutat sacerdotem, et uadit in antiquum locum suum (ed. Carmody : 108-109).
B : Et quibusdam indiciis significatur hoc sacerdoti civitatis Eliopolis, id est mense nono, nisan, aut adar, id est sarmat aut famenoht, quod est aut marcio aut aprili mense. Cum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum advenerit volatile, intrat in civitatem Heliopolim, repletum omnibus aromatibus in utrisque alis suis; et statim videns factam struem sarmentorum super aram, ascendit, et circumvolvens se de aromatibus, ignem ipse sibi incendit et seipsum exurit. Alia autem die veniens sacerdos videns exusta ligna, que composuerat super aram, scrutans, invenit ibi vermiculum modicum suavissimo odore fragrantem. Secundo vero die invenit iam aviculam figuratam. Rursum tercia die veniens sacerdos, invenit eam iam in statu suo integram atque perfectam avem fenicem. Et vale dicens sacerdoti, evolat et pergit ad locum suum pristinum (ed. Carmody : 20).
A : Et quibusdam indiciis significatur hoc sacerdoti civitatis Eliopolis83, id est mense nono, nisan, nautdar, id est mense frarmuth, quod est marcio aut aprili mense. Quum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Quum autem advenerit volatile illud, intrat in civitatem Eliopoli, repletas alas suas aromatibus et statim videns factum struem sarmentorum super aram, ascendit, et circumvolvens se de aromatibus, ignem sibi incendit et se ipsam exurit. Alia autem die veniens sacerdos et videns exusta ligna, que composuerat super aram, et scrutans diligenter, invenit vermiculum modicum suavissimi odoris fraglantem. Secondo vero die veniens, invenit iam aviculam figuratam. Perfecta autem pheonica valefaciens sacerdoti tercia die veniens sacerdos, invenit eam stato suo integram atque perfectam seneam valefacientem sacerdoti84, evolat et pergit ad pristinum locum suum (ed. Cahier–Martin, II : 183-186).
Lyon, B.M., 125 : Et quibusdam inde significatur hoc sacerdoti Eliopoletis civitatis, id est mense nisan, aut adar, hoc est farmoth aut fanmoth, quod est marcio mense aut aprili mense. Cum autem significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum enim venerit volatile illud, intrat in civitatem Eliopoletis, repletas omnibus aromatibus alis suis et statim factam statuam sarmentorum super ascendends et circumvolens se de aromatibus, ignem etiam incedit et seipsum exurit. Alia autem die veniens sacerdos videt exusta ligna, que composuerat super aram, scrutans vero invenit ibi vermiculum modicum suavissimo odore fraglantem. Secondo vero die veniens, invenit ea iam aviculam figuratam. Rursum tercia die veniens sacerdos, invenit eam tatu suo integram atque perfectam ave fenicem. Et vale dicens sacerdoti, evolat et pergit ad pristinum locum suum (190v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Dicit Phisiologus quia expletis quingentis vite sue annis intrat in lignorum Libani [-]gerie[-]85 et implet alas utrasque diversis diversis aromatibus et statim factam struem lignorum ascendens <sic> et circumvolans se cum aromatibus ignem succendit es se ipsam exurit Rursus tertia invenitur statu suo integra atque perfecta et evolat ad pristinum locum suum (145r).
BIs : Et quibusdam indiciis significatur sacerdoti civitatis Eliopolis mense novo, id est nisan, aut adar, id est sarmat, aut famenoht, quod est aut marcio, aut aprili mense. Cum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum advenerit volatile, intrat in civitatem Eliopolim, impletum omnibus aromatibus in utrisque alis suis; et statim videns factam struem sarmentorum super aram, ascendit, et circumvolvens se de aromatibus, ignem ipse sibi incendit et seipsum urit. Alia autem die veniens sacerdos exustaque ligna, que composuit super aram, scrutans, invenit ibi vermiculum modicum suavissimo odore fragrantem. Secundo vero die invenit iam aviculam figuratam. Rursum tercia die veniens sacerdos, invenit eam iam in statu suo integram atque factam avem fenicem. Et vale dicens sacerdoti, evolat et pergit ad locum suum pristinum (ed. Mann : 43).
11. Fulica
Ldnr, 5.46, De fulica : Hoc volatile intelligibile et prudentissimum super omnia volatilia dicitur. Cadaveribus non vescitur. In nullis diversis locis commoratur vel oberrat, sed in solo loco se quietam tenet usque in finem vite sue. Escam suam circa se colligit.
Y [De herodion id est fulica] : Est autem hoc animal satis prudens pre omnibus uolatilibus; non multos cubiles querens, sed ubi moratur, ibi et pascit, et reuertitur ibi et dormit; neque morticina manducat, neque uolat in multis locis: cubile eius et esca in uno loco sunt (ed. Carmody : 122-123).
B : Est volatile quod dicitur fulica, satis intelligibile, et prudentissimum super omnia volatilia. Cadaveribus non vescitur, non aliunde alibi pervolans atque oberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque in finem, et ibi escam suam habet et ibi requiescit (ed. Carmody : 39).
A : Est volatile qui vocatur herodius, David dicente: Fulicae domus dux est eorum. Est autem volatile prudentissimum prae omnibus volatilibus, non multa copia [sic] quaerens, sed moratur ubi et dormit neque morticinum manducat, nec volât in multis locis (ed. Cahier–Martin, III : 209).
Lyon, B.M., 125 [De folice] : Est volatile quod dicitur folice, satis intelligibile, et prudentissimum animal super omnia volatilia. Non cadaveribus vescitur, nec est aliunde alibi pervolans atque oberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque in finem, et ubi escam suam non habet, ibi requiescit (193r).
London, B.L., Royal 6.A.XI [De volatile que dicitur folica] : Item volatile quod dicitur folix, satis intelligibile, et prudentissimum super omnia volatilia. Non cadaveribus vescitur, nec aliunde alibi pervolat atque oberrat, sed in uno loco commoratur et permanet usque in finem, et ibi escam suam habet et ibi requiescit (141v).
BIs : Est volatile quod dicitur fulica, satis intelligibile, et prudentissimum super omnia volatilia. Cadaveribus non vescitur, non de aliunde alibi pervolans atque aberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque ad finem, et ibi escam suam habet et requiescit (ed. Mann : 55).
12. Ibex
Ldnr, 5.63, De ybicibus avibus : Circa littora maris vel fluminis vel stagnorum hec avis nocte dieque ambulat querens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadaver, quod ab aquis iam putridum vel marcidum eiectum fuerit foras. Aquam tamen nunquam ingreditur, sed tantum eiectis cadaveribus delectatur.
Y : Est animal quod dicitur hibicis; inmundum quidem est, secundum legem, pre omnibus uolatilibus. Natare nescit, sed secundum litorem fluminum uel stagnorum depascit: non potest natare in altitudinem, sed ubi immundi pisciculi demorantur; inuenitur que foris ab altissimis locis (ed. Carmody : 115-116).
B : Est volatile quod dicitur ibis. Hoc secundum legem inmundum est pre omnibus volatilibus, quoniam morticinis cadaveribus semper vescitur et iuxta littora maris, vel fluvium, vel stagnorum, die noctuque ambulat, querens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadaver, quod ab aqua iam putridum vel marcidum eiectum fuerit foras. Nam in aquam ingredi timet, quia natare nescit, nec dat operam ut discat, dum mortuis cadaveribus delectatur (ed. Carmody : 27).
A : [manca]
Lyon, B.M., 125 : Est volatile quod dicitur hibis. Immundum est pre omnibus volatilibus, quoniam morticinis cadaveribus semper vescitur et secus habetur <sic> maris, vel fluminnum, vel stagnorum, die noctuque ambulat, querens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadaver, quod ab aqua iam putridum ac malidum <sic> eiectum fuerit foras. Nam ingredi in aquam timet, quia natare nescit, nec dat operam ut discat, ideo mortuis cadaveribus delectatur (191v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : [manca]
BIs : Est volatile quod dicitur ibex. Hoc secundum legem inmundum est pre omnibus volatilibus, quoniam morticinis cadaveribus semper vescitur et iuxta littora maris, vel fluvium, vel stagnorum, die noctuque ambulat, querens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadaver, quod ab aqua iam putridum iam marcidum eiectum fuerit foras. Nam in aquam ingredi timet, quia natare nescit, nec dat operam ut discat, dum mortuis cadaveribus delectatur (ed. Mann : 47).
13. Structio
Ldnr, 5.110 , De strutione : Structio avis est, ut dicit Ysidorus, que Grece assida vocatur; dicitur et camelon, eo quod pedes habet quasi camelus. Hec avis cum venerit tempus, ut ova pariat, elevat oculos suos ad celum ut videat si stella illa Virgilia ascenderit. Non enim ova sua ponit in terra, nisi stella exorta. Et hec ratio: tempore enim estatis quando messes florent circa mensem Iulium oritur stella Virgilia in celo, et tunc quidem assida, fodit in terra et ibi deponit ova sua et ea cooperit sabulo. Quibus coopertis descendit de loco, ovaque sua mox deposita obliviscitur nec ultra ad ea revertitur. Est enim obliviosa naturaliter. Et ideo calido tempore generat ova sua et in terra sabulo cooperit, ut, quod illa factura erat sedens et fovens, hoc illi tranquillitas temporis et aeris temperies prestare videatur. Unde de ipsa ave Ieremias propheta dicit: assida in celo cognovit tempus suum. Igitur ovis calefactis harena a Sole irradiata, pulli educuntur ab eis.
Y : [manca]
B : Item est animal quod dicitur assida, quod grece struthiocamelon, latini struthionem dicunt. De isto animali Hieremias propheta dicit: et asida in celo cognovit tempus suum. Phisiologus dicit hoc quasi volturium esse. Habet quidem pennas, set non volat sicut cetere aves; pedes vero habet similes camelo, et ideo grece structucamelon dicitur. Hoc ergo animal, cum venerit tempus suum ut ova pariat, elevat oculos suos in celum et videt si stella illa que dicitur Virgilia ascendit. Non enim ponit ova sua in terra, nisi quando stella illa oritur in celo. De qua stella dicit Iob: Qui facit Virgiliam et septentrionalem et dextrum et promtuaria austri. Tempore enim suo oritur Virgilia stella in celo, id est quando messes florent et estas est, circa mensem iunium. Tunc assida, cum viderit Virgiliam ascendisse in celum, fodit in terra et ibi ponit ova sua et cooperit ea de sabulone in heremo; cum autem ascenderit de illo loco, statim obliviscitur, et non redit ad ova sua. Est enim hoc animal naturaliter obliviosum; et ideo tempore estatis generat ova et obruit illa de arena, ut, quod illa factura esset sedens super ova sua et ex fetu suo, eduxeret pullos suos, hoc ei temporis tranquillitas et aeris temperies prestare videatur, ut estate calefacta arena excoquat ova et excludat86 pullos (ed. Carmody : 48).
A : Item est qui dicitur isida, quod grece dicitur structo camelon, latine strutio. De isto animali Hieremias propheta dicit: et isida in celo cognovit tempus suum. Phisiologus dicit hoc quasi volatle esse. Habet quidem pennas, sed non volat sicut cetere aves; pedes vero habet similes camelo dicitur87. Hoc ergo animal, quum venerit illi tempus suum ut ova pariat, elevat oculos suos in celum et viderit stellam que dicitur Virgiliaca iam ascendisse. Non enim ponit ova sua in terra, antequam illa oriatur in celo. De qua stella dicit Iob: Qui facit Virgilia et dextrum88 et septentrionalem et promtuaria austri. Tempore enim suo oritur Virgilia stella in celo, id est quando messes florent et estas est, circa mensem iunio89. Tunc isida, quum viderit Virgiliam ascendisse in celum, fodit in terra et ibi ponit ova sua et cooperit ea de sablone in heremo; quum autem abscesserit de loco illo, statim obliviscitur, et non redit ad ova sua. Est enim animal obliviosum; et ideo tempore estatis generat ova et obruit illa de arena, ut, quod illa factura erat sedens super ova sua ut fetu, educeret pullos suos90, hoc ei temporis tranquillitas et aeris temperies prestare videatur, ut statim calefacta arena exquoquat ova et excludat pullos suos (ed. Cahier–Martin, III : 258-259).
Lyon, B.M., 125 : [manca]
London, B.L., Royal 6.A.XI : [manca]
BIs : Item est animal quod dicitur assida, quod grece strictecamelon, latine struccio dicitur. Phisiologus dicit hoc quasi volturium esse. Habet quidem pennas, set non volat sicut cetere aves; pedes autem habet similes camelo, et ideo grece structucamelon dicitur. Hoc ergo animal, cum venerit tempus illud ut ova pariat, elevat oculos suos in celum et videt si stella illa Virgilia ascendit. Non enim ponit ova sua in terra, nisi quando illa stella oritur in celo. De qua stella dicit Iob: Qui facit Virgiliam et septentrionalem et dextrum et promtuaria austri. Tempore enim suo oritur Virgilia in celo, id est quando messes florent et estas est, circa mensem iunium. Tunc assida, cum viderit Virgiliam ascendisse in celum, fodit in terram et ibi ponit ova sua et cooperit ea de sabulo in heremo; cum autem ascenderit de illo loco, statim obliviscitur, et non redit ad ova sua. Est enim animal hoc naturaliter obliviosum; et ideo tempore isto generat ova sua et operit illa de harena, ut, quod illa factura esset sedens super ova sua et ex fetu suo, educeret pullos suos, hoc ei tranquillitas temporis et aeris temperies prestare videatur, ut estate calefacta arena excoquat ova sua et educat pullos (ed. Mann : 61).
14. Huppupa
Ldnr, 5.117 , De huppupa : Senescentes parentes plumas in nido inter pullos iam adultos exuunt, et iterum a pullis pascuntur, donec vires et plumas recuperent. Dicit Physiologus quod alia inest eis pietas erga parentes suos. Cum enim parentes eorum senio visum perdiderint, pulli naturaliter notam herbam colligunt, et inde liniunt cecatos parentum oculos, ut herbe antidoto oculorum recuperent claritatem.
Y : Et quomodo sunt patricide aut matricide? Est auis que dicitur epopus: si uiderit suos parentes senuisse, et eorum oculos caliginasse, filii uellunt pinnas parentum, et elingunt oculos eorum, et calefaciunt parentes suos sub alis suis, et nutriunt parentes suos, uicem eis reddentes, et nutriunt sicut pullos suos, et noui fiunt parentes ipsorum (ed. Carmody : 109).
B : Phisiologus dicit: est avis que dicitur huppupa. Horum filii, cum viderint parentes suos senuisse, et neque volare posse, neque videre pre caligine oculorum, tunc filii eorum evellunt vetustissimas pennas parentum suorum et diligunt oculos parentum suorum et fovent eos sub alas suas, donec recrescant penne eorum et reilluminentur oculi eorum, ita ut totum corpore renovari possint, et sicut antea et videre et volare (ed. Carmody : 48).
A : Est auis que dicitur epopus: si uiderit senuisse, et caliginasse oculos eorum, euellunt plumas parentum, et oculos eorum lingunt, et calefaciunt parentes suos et noui fiunt parentes eorum; et dicunt parentibus suis: sicut laborastis nutrientes nos, similiter uobis facimus (ed. Cahier–Martin, III : 258-259).
Lyon, B.M., 125 : [manca]
London, B.L., Royal 6.A.XI : Est auis que dicitur upupa. Phisiologus dicit quod harum filii, cum viderint parentes suos senuisse, nec volare posse, nec videre pre caligine oculorum, vetustissimas pennas illorum suis linguis et oculorum lingunt et illuminatur oculi eorum ita ut toto corpore renovari possint sicut antea. Sic ergo irrationabilia volatilia parentibus suis vincere inducere satagunt <sic> (145v).
BIs : Phisiologus dicit: est avis que dicitur huppupa. Horum filii, cum viderint parentes suos senuisse, ut neque volare possint, neque videre pre caligine oculorum, tunc filii eorum evellunt vetustisimas pennas parentum suorum et linniunt oculos parentum suorum et fovent eos sub alis suis, donec recrescant penne eorum et reilluminentur oculi eorum, ita ut toto corpore suo renovari possint, et sicut antea videre et volare (ed. Mann : 43).
15. Serra
Ldnr, 6.43, De serra maiori : Serra marina belua est, ut Ysidorus dicit, corpore ingens pennasque habens latissimas et alas immanes. Hec bestia cum viderit navem velificantem in pelago, elevat alas suas super aquas et in contrarium navis velificare contendit. Cumque stadiis triginta vel etiam quadraginta aliquando hec conata fuerit nec prevaluerit, tandem laborem non sustinens deficit, deponensque pennas suas ad se retrahit. Fluctus vero lassam reportat ad locum pristinum in profundum maris.
Y : Est inquid animal in mari quod dicitur serra, alas habens longas. Et si uiderit naues nauigantes, imitatur eas, et exaltat alas suas, et contendit cum nauibus que nauigant; et cum fecerit stadia triginta aut quadraginta, aut eo amplius, laborans in se, alas suas colligit, et fluctus eam referunt in ueterem suum locum, ubi prius erat (ed. Carmody : 105).
B : Est belua in mari que dicitur serra, pennas habens immanes. Hec cum viderit in pelago navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi vero currerit contra navem stadiis triginta vel quadraginta, laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas, ad se attrahit eas; unde vero maris iam lassum reportant eam ad pristinum locum suum in profundum (ed. Carmody : 14).
A : Est belua in mare que dicitur serra, pennas habens immanes. Hec quum viderit navem in pelago velificantem, elevat pennas suas super aquas et contendit velificare contra nave. Ubi currerit contendendum contra91 navem stadiis triginta vel quadraginta, laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas suas, ad se adtrahit eas; unde vero iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum in profundum mare (ed. Cahier–Martin, II : 122).
Lyon, B.M., 125 : Hec cum que contra navem certat viderit in pelago navem velificantem, elevat pennas suas super aquas et contendit velificare cum nave. Ubi vero currerit contendendo contra navem stadiis triginta vel quadraginta, laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas, ad se adtrahit eas; unde vero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum in profundum maris (189v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : [manca]
BIs : Est belua in mari que dicitur serra, pennas habens immanes. Hec cum viderit in mare navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem contendit currere contra navem stadiis .xxta. vel .xlta., laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas, ad se trait eas; unde vero maris iam lassum reportant eum ad pristinum locum suum in profundum (ed. Mann : 39).
16. Siren
Ldnr, 6.45, De syrenis : Syrene animalia vocifera sunt, ut dicit Phisiologus, que a capite usque ad umbilicum figuram mulieris habent procere magnitudinis, facie horrenda, crinibus capitis longissimis atque scalentibus. […] Quoddam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, qua navigantes delectati et attracti resolvuntur in sompnum, sompnoque sopiti syrenarum unguibus dilacerantur.
Y : Unius cuiusque naturam Phisiologus disseruit, dicens de sirenis, quoniam animalia mortifera sunt in mari, clamitantia uocibus aliis; etenim dimidiam partem usque ad umbilicum hominis habent figuram, dimidio autem uolatilis (ed. Carmody : 113-114).
B : Unius cuiusque natura Phisiologus disseruit: Sirene, inquit, animalia sunt mortifera que ad capite usque ad umbilicum figuram hominis habent, extrema vero pars usque ad pedes volatilis habent figuram; et musicum quoddam ac dulci sonum melodie carmen canunt ita ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe navigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suavitate modulationis prolixe aures ac sensus eorum delinientes in sompnum vertunt. Tunc deinde, cum viderint eos gravissimo sompno sopitos, invadunt eos et dilaniant carnes eorum, ac sic persuasionis vocis ignaros et insipientes homines decipiunt et mortificant sibi. Sic igitur et illi decipiuntur qui deliciis huius seculi et pompis et theatralibus voluptatibus delectantur, tragediis ac diversis musicis melodiis dissoluti et velut gravati sompno sopiti, efficiuntur adversariorum preda (ed. Carmody : 25).
A : Unius cuiusque naturam Physiologus disseruit: Sirene, inquit, animalia sunt mortifera que ad capite usque ad umbilicum figuram hominis habent, extremas vero partes usque ad pedes volatiles habent et figuram; musicam quoddam ac dulcissimum melodie carmen ita ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe vigilantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suavitatis modulationis perlectant aures ac sensus eorum delectantes in somno vertant. Tunc demum, quum viderint eos in gravi somno subito, invadunt et dilaniant carnes eorum, ac sic persuasionis vocis ignaros et incautos homines decipiunt et mortificat. Sic igitur et illi decipiuntur qui in deliciis et pompis et teatralibus ac voluptatibus delectantur, id est comediis et tragediis ac diversis musicis melodiis dissoluti et velut in sompno grave totum mentis vigorem amittunt, et subito effitiuntur adversariorum virtutum avidissime prede (ed. Cahier–Martin, II : 122).
Lyon, B.M., 125 : Unius cuiusque naturam Fisiologus disseruit: Sirene, inquit, animalia sunt mortifera que ad capite usque ad umbilicum figuram hominis habent, in extremas vero partes usque ad pedes volatiles habent figuram et musicam quoddam dulcissimum melodie carmen canunt ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe vigilantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suavitatis modulationis perlectant aures ac sensus eorum delectantes in somnum vertunt. Tunc deinde, cum viderint eos gravissimo somno sopitos, invadunt et dilaniant carnes eorum, ac sic persuasionis vocis ignaros et incautos homines decipiunt et mortificant. Sic igitur decipiuntur et illi qui deliciis et pompis dyabolicis et theatralibus voluptatibus delectantur, id est comediis et tragediis ac diversis musicis melodiis dissoluti et velut somno gravi toto mentis vigore sopiti efficiuntur adversaria virtutum avidissima preda (191r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Unius cuiusque naturam Phisiologus disseruit: Sirenes, inquit, animalia mortifera sunt que a capite usque ad umbilicum figuram hominis habent, extremam parte, usque ad pedes volatilem habent et musicam ac dulcissimum carmen cantatur ita ut per suavitatem vocis auditus hominum longe navigantium mulceant, ac nimia suavitatis modulatione aures ac sensus in sompnum convertant. Deinde, cum viderint eos gravissimo sompno sopitos, invadunt et dilaniant carnem eorum, ac sic ignaros et incautos decipiunt et mortificant. Sic ergo decipiuntur et omnes qui deliciis et pompis diabolicis et teatralibus voluptatibus delectantur, id est tragediis comdans ac diversis musicis melodiis dissoluti et velut sompno gravi sopiti efficiuntur adversariorum preda (145v).
BIs : Sirene, inquid, animalia sunt mortifera. Phisiologus describit: usque ad umbilicum figuram hominis habent, extrema vero pars usque ad pedes volatilis habet figuram; et musicum quoddam ac dulcisonum melodie cantum canunt ita ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe navigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suavitate modulationis prolixe aures ac sensus eorum delinientes in sompnum vertant. Tunc deinde, cum viderint eos gravissimo sompno sopitos, invadunt eos et dilaniant carnes eorum, ac sic persuavis voces soni ignaros et insipientes homines decipiunt et mortificant sibi. Sic et illi qui deliciis huius seculi et pompis et theatralibus voluptatibus delectantur, tragediis ac comediis dissoluti velut gravi sompno sopiti, adversariorum preda efficiuntur (ed. Mann : 46).
17. Cetus
Ldnr, 7.19, De cethe : Ysidorus: Hec harenas aliquando sustollunt dorsis, in quibus urgente tempestate cum naute inciderint terram se invenisse gaudentes, ut pausent a fluctibus, anchoras iactant velisque depositis, cum quiescere sperant, in firmitate falsa ignes accendunt; quos, ut belua senserit, improvise ac subito commota demergitur secumque tam naves quam homines trahit in profundum.
Y : Phisiologus autem dixit de ceto quoddam, quod est in mari, nomine aspidoceleon uocatur, magnum nimis, simile insule, et plus quam harena grauis, figuram habens diabuli. Ignorantes autem naute, alligant ad eum naues sicut ad insulam, et anchoras et palos nauis configunt in eo; et accendunt super eum ignem ad coquendum sibi aliquid; si autem excaluerit cetus, urinat, descendens in profundum, et demergit omnes naues (ed. Carmody : 125).
B [Aspichelone] : Hec in medio pelago elevat dorsum suum super undas maris sursum, ita ut navigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, precipue cum viderint totum locum illum sicut in omnibus litoribus maris sabulonibus esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicant navem suam iuxta eam et descendentes, figunt palos et alligant naves. Deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram. Illa vero belva, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se in aquam et navem secum trahit in profundum maris (ed. Carmody : 44).
A : [manca]
Lyon, B.M., 125 [Aspidotes] : Hec in medio maris elevat dorsum suum super undas maris, ita ut navigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, precipue cum viderint totum illum sicut in omni littore maris sabulonibus esse repletum. Putantes ergo insulam esse, applicantes navem suam iuxta eam et descendentes, figunt palos et alligant navem. Deinde in quoquant sibi cibum et post laborem, faciunt sibi focum super arenam quasi super terram. Illa vero belva, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se sub aquam et navem secum trahit in profundum maris (193v-194r).
London, B.L., Royal 6.A.XI [Testudo] : Hec in medio pelagi elevat dorsum suum super undas maris, ut a navigantibus non aliud credatur esse quam insula, precipua cum enim viderint totum locum illum sicut in littore maris sabulo esse plenum. Putantes insulam esse, aplicantes navim suam iuxta eam et descendentes, palos figunt et alligant navem. Deinde ibi cocunt sibi cibum et post laborem, et faciunt focum super arenam quasi super terram. Illa vero belva, cum sentit ardorem ignis, subito mergit se sub aquam et navem secum trahit in profundum maris (142v).
BIs [Cetus] : Hec in medio pelagi elevat dorsum suum per undas maris sursum, ita ut navigantibus nautis non aliut credatur esse quam insula, precipue cum viderint totum illum locum sicut in omnibus litoribus maris sabulo esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicantes navem suam iuxta eam et descendentes, figunt palos et alligant naves. Deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram. Illa vero, ut senserit ardorem ignis, subito mergit se in aqua et navem secum trahit in profundum maris (ed. Mann : 58-59).
18. Idros
Ldnr, 8.21, De ydro : Idros, ut dicit Ysidorus, in Nilo flumine serpens est. Hic cum viderit cocodrillum aperto ore super ripas Nili fluminis dormientem, volvit se lutoso limo, quo facilius possit illabi faucibus cocodrilli. Desoporatus igitur cocodrillus illapsum transglutit. Mox dilaniatis visceribus eius vivus egreditur.
Y : Est animal quod dicitur niluus, hoc est in flumine, figuram habens canis. Inimicus autem est corcodrilli; si autem uiderit corcodrillum dormientem, et apertum os eius, uadit niluus et unguit se totum luto; et cum persicauerit lutum, insilit in ore corcodrilli, et omnia intestina eius et uiscera eicit (ed. Carmody : 129-130).
B : Aliud animal est in Nilo fluvio, quod dicitur hydrus. Phisiologus dicit de eo quoniam satis hoc animal inimicum est crocodilo, et hanc habet naturam et consuetudinem: cum viderit cocodrillum in litore fluminis dormientem aperto ore, vadit et involvit se in limum luti quo possit facilius illabi in faucibus eius et veniens insilit in ore eius. Cocodrillus igitur desubitatus, vivum transglutit eum. Ille autem dilanians omnis viscera eius exit vivus de visceribus crocodili iam mortui ac disruptis omnibus interraneis eius (ed. Carmody : 34).
A : Item est animal in Nilo92 flumine, quod dicitur ydris. Phisiologus dicit de eo quoniam satis hoc animal inimicum est corchodrillo, et hanc habere nature consuetudinem: quum viderit corchodrillum in litore fluminis dormientem aperto ore, vadit et involvit se in limum luti quo possit facilius inlabi in faucibus eius et venit insilit in ore eius. Corchodrillus vero desubitatus93, vivum transglutit eum. Ille autem dilanians omnia viscera eius et exiens94 vivus de visceribus corchodrilli iam mortui ac disruptis omnibus intraneis eius (ed. Cahier–Martin, II : 122).
Lyon, B.M., 125 : [manca]
London, B.L., Royal 6.A.XI : Item aliud animal est quod in Nilo flumine est, quod dicitur ydrus. Phisiologus dicit de eo quoniam satis inimicum est crocodilo, et hanc habet naturam et consuetudinem: cum viderit cocodrillum in litore fluminis dormientem ore aperto, involvit se in limo luti quo possit facilius illabi in fauces eius et veniens insilit in os eius. Cocodrillus vero dehospitatus95, vivum transglutit eum. Ille vero dilanians omnia viscera eius exit vivus de visceribus eius crocodillo iam mortui ac disruptis omnibus interioribus (141r).
BIs : Aliud est animal in Nilo fluvio, quod dicitur idrus. Phisiologus dicit de eo quoniam satis est animal inimicum cocodrillo, et hanc habet naturam et consuetudinem: cum videt cocodrillum in litore fluminis dormientem aperto ore, vadit et involvit se in limum lutio quo possit facilius illabi in faucibus eius. Cocodrillus igitur desubitatus, vivum transglutit eum. Ille autem dilanians omnia viscera eius exit vivus de visceribus eius (ed. Mann : 52).
19. Vipera
Ldnr, 8.45 , De vipera : Dicit Physiologus quod vipera faciem humanam habeat usque ad umbilicum, ab umbilico vero usque ad caudam figuram cocodrilli. Meatus digestibilis quasi foramen acus dicitur et ideo non posse concipere more ceterarum bestiarum, sed tantum per os.
Y : Phisiologus dicit de uipera quoniam faciem habet hominis masculus, femina autem mulieris usque ad umbilicum, ab umbilico autem usque ad caudam corcodrilli habet figuram; porro femina, non habet secretum locum, id est menbrum pariendi sinum, sed ut foramen acus habet. Si autem masculus habeat cum femina, effundet semen in os femine, et si autem creuerint filii eius in utero matris sue, non habens illa sinum unde pariatur, tunc filii adaperiunt latus matris suae, et exeunt occidentes matrem, biberit semen eius, precidet femina necessaria masculi (hoc est uirilia), et moritur masculus; cum autem creuerint filii eius in utero matris sue, non habens illa sinum unde pariatur, tunc filii adaperiunt latus matris suae, et exeunt occidentes matrem (ed. Carmody : 110).
B : [manca]
A : Vipera faciem habet hominis viri masculus, femina autem mulieris usque ad umbilicum; ad umbilico autem usque ad caudam corcodrilli habet figuram. Mulier non habet in se senum, sed sicut foramen acus habent. Et si autem masculus fiat cum femina effundit semen in os femine. Et si ebiberit semen eius, precidit veneria necessaria masculi. Quum autem creverint filii eius in utero matris sue, non habens illa senum unde pariat, filii adaperiunt latus matris sue, et exeuntes uccidunt patres et matres (ed. Cahier–Martin, II : 134-135).
Lyon, B.M., 125 : Vipera faciem hominis habet tam viri masculus, quam femina mulieris usque ad umbilicum; ab umbilico enim usque ad caudam corcodrilli figuram habet. Et uterus mulieris in se non habet naturam nisi ut foramen acus. Si enim masculus cupit coire cum femina, facit effundere semen in os femine, et si ea biberit semen precidit necessaria masculi a virilia et statim moritur. Cum enim creverint filii in utero eius matris sue, non habet in se naturam unde pariat tunc filii apperientes latus matris suae exeunt foras occidentes illas (194r).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Vipera faciem hominis habet tam viri masculus, quam femina mulieris usque ad umbilicum; ab umbilico enim usque ad caudam corcodrilli figuram habet. Et uterus mulieris in se non habet sed ut foramen acus. Si enim masculus cum femina coierit, semen effundit in os femine, et si ea biberit semen precidit virilia eius et ipse statim moritur. Cum autem increverit filii in utero femine, non habet in se sinum unde pariat tunc filii aperientes latus matris suae exeunt foras occidentes matrem (142v).
BIs : [manca]
20. Peredixion
Ldnr, 10.29, De peredixion: Peredixion arbor est Orientis a Grecis sic dicta ex inter et circa dexteram. Fructus huius arboris, ut dicit Ysidorus, dulcis est, quo columbe mirifice delectantur, umbra vero eius et ramis proteguntur. Est autem in ipsis partibus quoddam genus drachonum volatile, quod ipsis columbis multipliciter insidiatur. Ipse autem dracho eandem arborem mirabiliter perhorrescit adeo, ut umbra illius se formidet attingi. Sedentibus ergo columbis in arbore, procul dracho insidiatur et respicit, si ulla illarum arborem deserat et sibi preda fiat. Si autem umbra arboris fuerit parte sinistra, partem dextram draco petit; si vero in parte dextra, sinistram petit.
Y : Est arbor que dicitur peridexion, inuenitur in India. Fructus autem arboris illius dulcis est totus ualde, et suauis. Columbe autem delectantur in fructu arboris illius: habitant autem in ea pascentes fructu eius. Inimicus est autem dracho columbis, timet autem arborem illam et umbram eius, in qua columbe demorantur: et non potest draco adpropiare columbis neque umbre eius. Si enim umbra arboris uenerit ad occidentem, fugit draco ad orientem; si iterum uenerit umbra eius ad orientem, fugit ad occidentem. Si autem fiet ut columba inueniatur foris arborem aut umbram eius, et inuenerit eam draco, occidit eam (ed. Carmody : 116-117).
B : Est arbor que dicitur Indie, que dicitur Grece peritexion, latine vero circa destrum dicitur . Cuius fructum dulcis est nimis et ualde suauis. Columbe igitur satis delectantur in istius arboris gratiam: quam et de fructus eius reficiuntur et sub umbra eius requiescente ramis eius proteguntur est autem draco crudelis nimis inimicus colubarum et quantum columbe dracone timent et fugient eum, tanto plus draco illam arborem excircat et pertimescit ita ut nec umbre illius adpropinquare ausus sit sed dum insidiatur columbis ille draco ita ut capiat ex eis de longe considerat ad illam arbore et si fuerit umbra arboris a parte dextra, ille parte sinistra se facit, si autem fuerit umbra eius a parte sinistra ille fugiens eam ad dextram se facit (Montecassino, Archivio dell’Abbazia, 323 : 102-10396).
A : Hec arbor invenitur in India, fructus autem arboris huius dulcis est totus et valde suavis; columbe autem delectantur in fructu arboris illius, habitant autem in ea fascentes <sic> fructus eius. Inimicus est autem draco columbis; timet autem arborem illam et umbram eius ubi columbe demorantur, et non potes draco appropiare arbori neque umbre eius. Si enim umbra erboris venerit ad Occidentem, fugit draco ad Orientem, si iterum venerit umbra eius ad Orientem, fugit ad Occidentem. Si autem fiat ut columba inveniatur foris arborem aut umbre sic eius, et inveniat eam draco, occidit eam (ed. Cahier–Martin, II : 130-284-285).
Lyon, B.M., 125 : Hec invenitur in India, fructus enim arboris illius dulcis est totus et valde suavissimus; columbe vero delectantur in umbra arboris illius habitare et habitant in ea de fructibus enim eius bibunt. Inimicus est autem draco columbarum, sed timet autem arborem illam et umbram eius in quam columbe demorantur, et non potes adpropiare columbis neque umbre arboris. Si enim umbra eius venerit ad Occidentem, draco fugit ad Orientem, si iterum venerit umbra eius ad Orientem, fugit ad Occidentem. Et si evenerit ut columba inveniatur extra arborem aut umbram eius, occidit eam draco (194v).
London, B.L., Royal 6.A.XI : Hec arbor invenitur in India, fructus eius dulcis est totus et valde suavis; columbe vero delectantur in umbra eius et habitant in ea de fructu eius viventes. Draco etiam inimicus columbis est, et timet autem arborem illam et umbram eius in quam columbe demorantur, et non potes appropinquare draco columbis neque umbre arboris. Si enim umbra eius venit ad Orientem, draco fugit ad Occidentem, si autem ad Occidentem, fugit ad Orientem . Et si evenerit ut columba inveniatur extra arborem aut umbram eius, occidit eam draco (143r).
BIs : Arbor quedam est in partibus Indie, que grece peredixion, latine vero circa dexteram cuius fructus dulcis est nimis et valde suavis. Columbe autem satis delectantur in istius arboris gratia, quoniam de fructu eius reficiuntur et sub umbra eius requiescunt et ramis eius proteguntur. Est autem draco crudelis inimicus columbarum; et quantum columbe timent draconem et fugiunt ab eo, tantum ille draco evitat et pertimescit illam arborem, ita ut nec umbre illius appropinquare ausus sit. Set dum insidiatur columbis ille draco, ut rapiat aliquam earum, de longe considerat illam arborem. Si umbra illius arboris fuerit in parte dextera, se facit ille in parte sinistra. Si autem fuerit umbra illius in parte sinistra, ille fugiens in parte dextera se facit. Columbe autem scientes inimicum suum draconem timere illam arborem et umbram illius, et omnino nec leviter appropiare illi posse, ideo ad illam arborem confugiunt et ibi se commendant, ut salve esse possint ab insidiis adversarii earum. Dum ergo in illa arbore fuerint et in ipsa se continuerint, nullo modo potest eas capere draco. Si autem invenerit aliquam ex eis vel leviter segregatam ab arbore, vel extra umbram illius, statim eam rapit et devorat. Et hec quidem refert Phisiologus de columbis (ed. Mann : 66).